라틴어 문장 검색

LIBROS Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 2:1)
OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 2:1)
Et ubi ista invidis non sufficiant, legant Richardum de Sancto Victore in libro De Contemplatione;
(단테 알리기에리, Epistolae 122:10)
Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium excitaverunt, tamen interdum vereor, ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invisum mirenturque in ea tantum me operae et temporis ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:1)
Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 5 2:1)
quam diligenter vero medio aevo homines Tusculanas disputationes legerint, quanto studio ex aliis libris lectiones congesserint, quanta libidine Ciceronis verba mutaverint, ex Douganii apparatu, si tanti erit, videbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말282)
sed nescio quo modo, dum lego, adsentior, cum posui librum et mecum ipse de inmortalitate animorum coepi cogitare, adsensio omnis illa elabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:16)
Seneca Lucilio suo salutem Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 1001)
'tu loqueris, cum sis iam noto fabula libro et tua sit toto Cynthia lecta foro?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24a1)
LEGEBATUR Panaetii philosophi liber De (Oficiis secundus ex tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere aemulatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 2:1)
admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad Caesarem me legisse libros contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur ad Dolabellam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 50 2:1)
Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 8:1)
Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent, ita et sententias intercidebat et verba corrupte pronuntiabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 10:1)
Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 4:1)
In eo libro Graeca scilicet oratione scriptam hanc sententiam legimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION