라틴어 문장 검색

bonus est usus vasis illius quod adhibitum est nonnunquam ad operandum subter aquis super navigia demersa, ut urinatores diutius manere possint sub aquis, et per vices ad tempus respirare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:19)
Sunt tamen haec ligna accommodatissima e quibus fiant Mercurii politici, similia lignis incurvis quae bene navigiis extruendis conveniunt, iactationi destinatis, non autem aedibus quae immotae manent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:41)
Etiam (ut bene notat Macchiavellius) cum principes, qui se pro parentibus communibus gerere deberent, factioni alicui se adiungent, idem fit ac cum lembus inclinatione nimia in alterum latus evertitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 7:2)
Ita vento certo celerique navigio vectus post diem quartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit.
(카이사르, 아프리카 전기 2:6)
Decimius quaestorius qui ibi cum grandi familiae suae praesidio praeerat commeatui, parvulum navigium nactus conscendit ac se fugae commendat.
(카이사르, 아프리카 전기 34:4)
A qua pauciora ab amplioribus circumventa navigia deprimuntur, ibique Scipio cum quos paulo ante nominavi interiit.
(카이사르, 아프리카 전기 96:3)
Hi cum diu retinerentur atque aquae inopia premerentur, navigio actuario Caesarem faciunt certiorem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:7)
praeterea nautici homines urbis et regionis maritimae cotidianoque usu a pueris exercitati ad naturale ac domesticum bonum refugere cupiebant et quantum parvulis navigiis profecissent sentiebant;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:5)
Magnum praeterea numerum minorum navigiorum et scapharum producunt cum malleolis ignibusque, si quid ipsa multitudo et clamor et flamma nostris terroris adferre possent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:8)
Quo capto consilio cohortis X et levis armaturae electos, quosque idoneos ex equitibus Gallis arbitrabatur, in navigia minora scaphasque imponit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:3)
Sed eum postero die simili ratione aggreditur, quod his obtentis duobus omnem navigiorum excursum et repentina latrocinia sublatum iri videbatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:4)
Quorum altero opere effecto, ut nulla omnino scapha egredi posset, altero instituto omnes Alexandrinorum copiae ex oppido se eiecerunt et contra munitiones pontis latiore loco constiterunt, eodemque tempore quae consueverant navigia per pontis ad incendia onerariarum emittere ad molem constituerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:8)
Hi primum navigia hostium lapidibus ac fundis a mole repellebant ac multum proficere multitudine telorum videbantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:3)
non nulli feliciore exitu expeditas ad ancoram navis consecuti incolumes discesserunt, pauci allevatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima navigia adnatarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:9)
postquam universos cedere animadvertit, in suum navigium se recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION