라틴어 문장 검색

CESARIS in lecto, niueo uelamine tecto, Sexquipedem letum perhibent requiescere suetum, Sanguine cuius ali quem mos erat absque sodali.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:1)
Cuius dum fauces artaret callidus auceps Insitus et reti foret in discrimine leti, Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:5)
Sic qui uicinum sibi quemlibet aut peregrinum Ledere conatur, ius contra fasque minatur, Se grauiore peti discat discrimine leti, Vt uice, qua mensus fuerat, sit et ipse remensus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:31)
Leta dehinc uillas partesque perambulat illas, Quas multis annis hedis uacuarat et agnis Ille ferox predo magnusque frequensque comedo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:9)
et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps.
(불가타 성경, 미카서, 1장4)
Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장5)
Heu, quam praecipiti mersa profundo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 1:1)
Ut cum praecipiti glomerantur sidera Coro
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 3:1)
Sic quod praecipiti uia
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 20:1)
Quae iam praecipitem frena cupidinem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 15:1)
Quicumque solam mente praecipiti petit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 1:1)
In qua re illud etiam dispensari credo quod est forsitan alicuius tam praeceps atque importuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:12)
Item Mauri equites qui in eodem cornu elephantis erant praesidio, deserti praecipites fugiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 83:4)
Cum bene magnam multitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque facinus sunt adgressi in conspectuque nostro hospites qui in oppido erant, iugulare et de muro praecipites mittere coeperunt, sicuti apud barbaros, quod post hominum memoriam numquam est factum.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:9)
Milites legionis VIIII subito conspirati pila coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu praecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt;
(카이사르, 내란기, 3권 46:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION