라틴어 문장 검색

Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
(불가타 성경, 호세아서, 14장6)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non ungeris oleo, mustum et non bibes vinum.
(불가타 성경, 미카서, 6장15)
Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
(불가타 성경, 나훔서, 1장4)
Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장17)
Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장17)
Numquid adhuc semen in horreo est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non portavit fructum? Ex die hac benedicam ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장19)
Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una a sinistris eius".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장3)
Et respondi et dixi ad eum: "Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장11)
Et respondi secundo et dixi ad eum: "Quid sunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장12)
Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장10)
Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장1)
Idem faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle adsumptum, et cummis cum contrito semine apii liquatum et cum cyatho passi datum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장32)
7-12 Emerita Idem faciunt etiam albae oliuae, et nigrum papauer cum melle adsumptum, et cummis cum contrito semine apii liquatum et cum cyatho passi datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:57)
Id faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle assumtum, et gummi cum trito semine apii liquatum, et cum cyatho passi datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION