라틴어 문장 검색

nam ut supra diximus, secundum Plautum talentum septuaginta librarum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2633)
qui cum dixisset deberi centum quadraginta libras, paulo post intulit duo talenta, per iocum dicens debentur talenta tot, quot ego et tu sumus (Mos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2634)
vel quia virgo et libra δυσανάφορα, id est tarde orientia dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 323)
ut Mercurii sint virgo et gemini, Veneris libra et taurus, Martis scorpius et aries, Iovis sa- gittarius et pisces, Saturni capricornus et aquarius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3310)
unde per haec loca siderum Augustum et fortem propter scorpium, id est Martis domicilium, et iustum propter libram et prudentem propter vicinam virginem, id est Mercurii domicilium, fore significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3311)
'chelas' autem sequentes ideo ait, quia, sicut dictum est, ipsae sunt libra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3314)
libra die non est apocope pro 'diei', sed regularis ge- netivus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2081)
dicit autem aequinoctium autumnale, quod fit sole in libra posito:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2086)
'longa' autem 'exorsa' dicit prooemia longe repetita, quae constat esse vitiosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 454)
sane non est mirandum, usum esse eum prooemio, sicut est usus in primo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 12)
deinde etiamsi unum sit, scimus concessum esse scribentibus, ut iteratione prooemii legentum reficiant interdum laborem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 14)
"Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque vivendi genere versatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata videatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:2)
in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae scribere voluimus, si modo consecuti sumus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:5)
Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint, bona appellare nec fraudare suo vetere nomine neque iam aliquod potius novum exquirere, virtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 121:6)
quod si tantam vim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores complecterentur, quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi nugis - sic enim appellabat - referti essent eorum libri, de civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus littera nulla in eorum libris inveniretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION