라틴어 문장 검색

inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque generis vel inanimi vel animantis vel muti vel loquentis origo, quae vita, qui interitus quaeque ex alio in aliud vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur, qua omnia delata gravitate medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rutundo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:3)
ex altera axis parte addendo materiam novam, qua mons inter movendum libretur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 74:35)
"crimina vasis librat in antithetis, doctas posuisse figuras laudatur:"
(페르시우스, 풍자, satire 160)
digitum exere, peccas, et quid tam parvum est?
(페르시우스, 풍자, satire 556)
Haec ut ego dixi, Giton vestem deposuit meaque tunica contectus exeruit ad osculum caput.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:13)
Sumam tamen personam magistri, exseramque in librum tuum ius quod dedisti, eo liberius quod nihil ex me interim missurus sum tibi in quo te ulciscaris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 7 2:2)
Verum et haec et alia multo sagacius conquiret explorabitque librator, quem plane, domine, debes mittere, ut polliceris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 5:1)
Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, Tu tamen ante alios, turtur amice, dole!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 66)
inde sibi factas umeris accommodat alas, perque novum timide corpora librat iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:56)
credibile est illos pariter vitiisque locisque altius humanis exeruisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권173)
exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas, impediunt teneros vincula nulla pedes, hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, pars tibi, qui pinu tempora nexa geris, te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권234)
surgit amans animamque tenens vestigia furtim suspenso digitis fert taciturna gradu, ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae, ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet, et iam finitima corpus librabat in herba:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권241)
Interea Delphin clarum super aequora sidus tollitur et patriis exerit ora vadis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권255)
Custodem protinus Ursae aspicies geminos exeruisse pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권91)
tunicarum vincla relaxat, ut posset magnas exeruisse manus, fregerat armillas non illa ad brachia factas, scindebant magni vincula parva pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권211)

SEARCH

MENU NAVIGATION