라틴어 문장 검색

equidem saepe emori, si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret invisere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:4)
hoc domui debes, de qua censeris, ut illam non magis officiis quam probitate colas, cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor, non poterit credi Marcia culta tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 134)
an si licuit et oportuit, ignoscendum sit illi si non potuit indulgentia repugnante.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 5:5)
Possum donare sapienti, quod viritim meum est, licet illius sint omnia ;
(세네카, 행복론, Liber VII 35:1)
et ne tum quidem, ubi quonam modo has reliquias duorum exercituum patriae conservare possim cogitandum est, avertere animum ab assiduo maerore licet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 554:1)
Huic legi nec obrogari fas est neque derogari ex hac aliquid licet neque tota abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per populum solvi hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius, nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus, ille legis huius inventor, disceptator, lator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:6)
Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ’ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 21:1)
id quoniam mors eximit, esseque prohibet illum cui possint incommoda conciliari, scire licet nobis nihil esse in morte timendum nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum differre an nullo fuerit iam tempore natus, mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:11)
sit licet et saxo patientior illa Sicano, sit licet et ferro durior et chalybe, non tamen illa suos poterit compescere ocellos, surget et invitis spiritus in lacrimis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1611)
Praeterea, licet ordo debeat ille servari quem dicitis, iusta tamen potest interveniente causa turbari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:5)
Sed et licet quandoque proles ex fornicatione sequatur, tamen patri nulla potest afferre solatia, quum ab eius etiam hereditate pellatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:11)
atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius habeant defendere.
(아풀레이우스, 변명 26:3)
Qui defectus (dixerunt), licet matrimonium ipsum post cohabitationem et actualem consummationem dirimere non potest, tamen ad contractum invalidandum sufficebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:11)
"qui cur me ipse audire noluerit, non, mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat quam absolvere, non cognita vero liberari absenti non possum, qui a praesente damnatus sum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:7)
et sciendum uno eodemque tempore non eum potuisse et inhaerere corpori et manus ad caelum levare, licet poeta ista coniunxerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8452)

SEARCH

MENU NAVIGATION