라틴어 문장 검색

Caecina comperto vanam esse formidinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proiectus in limine portae miseratione demum, quia per corpus legati eundum erat, clausit viam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 66장3)
igitur quattuor filiis ante limen curiae adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio senatus haberetur, modo Hortensii inter oratores sitam imaginem modo Augusti intuens, ad hunc modum coepit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장4)
si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub oculis inimicorum foret, quid deinde miserrimae coniugi, quid infantibus liberis eventurum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장2)
sepulchrum Antiochiae ubi crematus, tribunal Epidaphnae quo in loco vitam finierat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장6)
abolitas leges et funditus versas, ubi in foro, in limine curiae ab Annia Rufilla, quam fraudis sub iudice damnavisset, probra sibi et minae intendantur, neque ipse audeat ius experiri ob effigiem imperatoris oppositam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장5)
nec, ut mos fuerat, acta aestate retrahit copias aut in hibernaculis veteris provinciae componit, sed ut in limine belli dispositis castellis per expeditos et solitudinum gnaros mutantem mapalia Tacfarinatem proturbabat, donec fratre eius capto regressus est, properantius tamen quam ex utilitate sociorum, relictis per quos resurgeret bellum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장7)
nam quae saxo struuntur, si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris spernuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장4)
quam deinde speciem fore sumentium in limine curiae gladios?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장9)
Macro intrepidus opprimi senem iniectu multae vestis iubet discedique ab limine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장17)
statim relictum Agrippinae limen:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장2)
non expectandum ut compositis castris forum invadat et prospectante Galba Capitolium adeat, dum egregius imperator cum fortibus amicis ianua ac limine tenus domum cludit, obsidionem nimirum toleraturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장3)
Othoni sepulchrum extructum est modicum et mansurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장15)
ad fores tantum Iudaeo aditus, limine praeter sacerdotes arcebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장4)
at illius ut limen intrarant, foribus obseratis in lecto cubantem invadunt, colligant:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 4:1)
utque euigilauit, aperto atrio simulacrum aeneum deae cubitali maius iuxta limen inuenit idque gremio suo Tusculum, ubi aestiuare consueuerat, auexit et in parte aedium consecratum menstruis deinceps supplicationibus et peruigilio anniuersario coluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION