라틴어 문장 검색

sed tuae culpae primus ignosce, qui spatii plus praestitisti argentario quam poetae, cum procul dubio non te lateret intra officinam litteratorum carminis si quid incus metrica produxerit non minus forti et asprata lima poliri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 5:4)
Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza, macte bonis animi, cuius stagnantia rura debuit et flavis Hermus transcurrere ripis et limo splendente Tagus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci41)
Nec nunc eam apud te iacto, qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confido scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr5)
quippe te fido monitore nostra Thebais multa cruciata lima temptat audaci fide Mantuanae gaudia famae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum9)
Supernae igitur maiestatis clementia, quae cuncta solo uerbo praeceptionis suae condidit et creauit, caelum uidelicet et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, dispositis ordinibus, quibus subsisterent, coaeterni Uerbi sui consilio, et Sancti Spiritus unitate dispensans, hominem ad imaginem et similitudinem suam ex limo terrae plasmatum constituit, eique tantam praemii praerogatiuam indulsit, ut eum cunctis pracponeret, atque seruato termino praeceptionis, aeternitatis subsistentia praemuniret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.8)
ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 362:3)
tum compediti anum lima praeterunt aut lapide excutiunt clavom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 15)
Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2103)
ea erit limosa et insuavis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장13)
Vipera fabrilem dapis anxia tendit in edem, Incipit hec limam rodere, lima loqui:
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:1)
nam 'limum' obliquum dicimus, unde et Terentius limis oculis dicit, id est obliquis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 12011)
In quo lector non latratu corrixationis insaniens, uerum lima correctionis emendans, circumcidat superfluum et compleat diminutum quatenus illimatum revertatur ad limam, impolitum reducatur ad fabricam, inartificiosum suo referatur artifici, male tortum proprie reddatur incudi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION