라틴어 문장 검색

Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita vel faeni Graeci linive semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장212)
— Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra (cap.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장307)
Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut ei dimidium resinae terebenthinae misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장309)
Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit pulveris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장339)
resinae umidae selibram;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장400)
Medicamentum non aliud valentius est quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli (28, 16 C). Serapion autem nitri P. yyy II, sulpuris P. yyy IIII excipiebat resina copiosa, eaque utebatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장431)
resinae terebenthinae liquidae P. XX;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장447)
— Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 3장9)
quidam resinam terebenthinam cum thapsia inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장14)
— Sed vari commodissime tolluntur inposita resina, cui non minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장7)
Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장10)
si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulos coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장172)
Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장10)
Si non est secutus aliudve animal est, specillum lana involutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique vertendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장125)
Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장128)

SEARCH

MENU NAVIGATION