라틴어 문장 검색

Ceterum liquor vitalis longaevitate siccatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:2)
Nam liquori quidem nihil officit quin sumptus ad omnes corporis partes quoquo versus permanet et venas conpleat, et ideo inedia quae inanitatem fecerat accepto potus remedio quasi iam non in totum vacua recreatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:2)
Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem voluptatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:5)
Plurimum autem aquarum talium influere Ponto, et totam superficiem eius infectam esse dulci liquore, praeter quod ait Salustius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 34:1)
Cum enim animal ex diversis constet elementis, unum est de his quae corpus efficiunt quod et solum aut maxime ultra cetera aptum sibi quaerat alimentum, calorem dico, qui liquorem sibi exigit ministrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 2:3)
Ergo si calor semper est in adpetentia, liquor autem proprium caloris alimentum est, bene in nobis, cum ex ieiunio corpori nutrimenta quaeruntur, praecipue calor suum postulat, quo accepto corpus omne recreatur et patientius expectat cibum solidiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 5:1)
Excepisse faces tectis et tela parati, Undarum raptos aversis fontibus haustus Quaerere, et effossam sitientes lambere terram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:21)
Nigro si turbida limo Colluvies immota iacet, cadit omnis in haustus Certatim obscoenos miles:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:32)
Perfudit membra liquore Hospes, Olympiacae servato more palaestrae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:18)
minimumque tenens dux ipse liquoris Invidiosus erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:58)
Vana specie conterrite leti, Ne dubita, miles, tutos haurire liquores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:70)
Iugulus mihi Caesaris haustus Hoc praestare potest, Pompeii caede nocentes Ut populus Romanus amet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:46)
Candida si croceos circumfluit unda vitellos, Hesperius scombri temperet ova liquor.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XL Ova1)
'odium' autem 'o' in nomine breve est, in verbo longum, ut 'odi', quemadmodum 'liquor' 'li' brevis est, 'liquitur' longa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6682)
in nomine vero brevis est, ut 'liquor'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 282)

SEARCH

MENU NAVIGATION