라틴어 문장 검색

Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:13)
Hinc virgineae (mirabile monstrum) quot prius aeratae steterant ad litora prorae reddunt se totidem facies pontoque feruntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:9)
Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est volitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:2)
Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres convertunt clamore fugam, mirabile visu, aetheraque obscurant pennis hostemque per auras facta nube premunt, donec vi victus et ipso pondere defecit, praedamque ex unguibus ales proiecit fluvio penitusque in nubila fugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:6)
primus equi labor est, animos atque arma videre bellantum lituosque pati tractuque gementem ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:2)
illae ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque levis auras et saepe sine ullis coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, saxa per et scopulos et depressas convallis diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:21)
multos castra iuvant et lituo tubae permixtus sonitus bellaque matribus detestata.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 18)
iam nunc minaci murmure cornuum perstringis auris, iam litui strepunt, iam fulgor armorum fugacis terret equos equitumque voltus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 14)
mirabile visu caelatumque novem Musis opus!
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 252)
quis autem ignorat lituos et tubas concitamenta esse, sicut quosdam cantus blandi- menta, quibus mens resolvatur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 57:2)
sonuit reflexo classicum cornu lituusque adunco stridulos cantus elisit aere, * * ante non linguas agiles et ora vocis ignotae clamore primum hostico experti:
(세네카, 오이디푸스 9:7)
iam tacet stridor litui strepentis:
(세네카, Thyestes 588:1)
at tuba terrisono strepuit grave rauca fragore, responsat clamor lituis, virtusque repente ignavis vel parva furit, cadit undique ferrum, hinc tamen in iugulos:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 171)
"sed dum me nostri princeps modo Maximus orbis ignarum, absentem procerum per mille repulsas ad lituos post iura vocat voluitque sonoris praeconem mutare tubis, promptissimus istud arripui officium, vos quo legatus adirem."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 197)
"tecum lituo bonus adsit Agyrtes occultamque tubam tacitos adportet in usus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION