라틴어 문장 검색

diligebat quoque usque adeo, ut audita clade Tituriana barbam capillumque summiserit nec ante dempserit quam uindicasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 67장 2:2)
Masintham nobilem iuuenem, cum aduersus Hiempsalem regem tam enixe defendisset, ut Iubae regis filio in altercatione barbam inuaserit, stipendiarium quoque pronuntiatum et abstrahentibus statim eripuit occultauitque apud se diu et mox ex praetura proficiscens in Hispaniam inter officia prosequentium fascesque lictorum lectica sua auexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 71장 1:2)
adeo denique consternatum ferunt, ut per continuos menses barba capilloque summisso caput interdum foribus illideret uociferans:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 23장 2:3)
in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret ac modo tonderet modo raderet barbam eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 1:2)
nam praeter liuores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est, cuius ea natura existimatur, ut tinctum ueneno igne confici nequeat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 1장 2:2)
regulos quosdam barbam posuisse et uxorum capita rasisse ad indicium maximi luctus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 5장 1:4)
transitque ad Antoniam auiam et undeuicensimo aetatis anno accitus Capreas a Tiberio uno atque eodem die togam sumpsit barbamque posuit, sine ullo honore qualis contigerat tirocinio fratrum eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 10장 1:4)
ac maeroris impatiens, cum repente noctu profugisset ab urbe transcucurrissetque Campaniam, Syracusas petit, rursusque inde propere rediit barba capilloque promisso;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 2:2)
Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui hominum genus grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:1)
plerumque uero aurea barba, fulmen tenens aut fuscinam aut caduceum deorum insignia, atque etiam Veneris cultu conspectus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:5)
quod insigne mansit et in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 1:4)
in hunc dixit Licinius Crassus orator non esse mirandum, quod aeneam barbam haberet, cui os ferreum, cor plumbeum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 2:1)
gymnico, quod in Saeptis edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam posuit conditamque in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatam Capitolio consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 4:1)
ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre, qui intraverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 13:2)
occupat os barbamque viri clavamque superne intonat 'occumbes' et 'nunc' ait 'Herculis armis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 180:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION