라틴어 문장 검색

caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Patrobii tumulum (libertus in Neronis punitus a Galba fuerat) postera demum die repertum et cremato iam corpori admixtum est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장2)
ac statim immissa cohorte Thraecum depulsi et consectantibus Germanis Raetisque per silvas atque in ipsis latebris trucidati.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장6)
trucidati et comites.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장12)
apud Othonianos pavidi duces, miles ducibus infensus, mixta vehicula et lixae, et praeruptis utrimque fossis via quieto quoque agmini angusta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장10)
accessit recens auxilium, Varus Alfenus cum Batavis, fusa gladiatorum manu, quam navibus transvectam obpositae cohortes in ipso flumine trucidaverant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장6)
ipse Albinus dum e Tingitana provincia Caesariensem Mauretaniam petit, adpulsu litoris trucidatus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장2)
an excidit trucidatus Corbulo?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장12)
calonum numerus amplior, procacissimis etiam inter servos lixarum ingeniis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장3)
forte oblatos trium Liburnicarum milites, ignaros et insontis, trucidant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 14장3)
' simul lixas calonesque cum recentissimis equitum Bedriacum mittit, copias ceteraque usui adlaturos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장11)
nec eo segnius propinquos adfinis fratres trucidant spoliant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장15)
Quadraginta armatorum milia inrupere, calonum lixarumque amplior numerus et in libidinem ac saevitiam corruptior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장1)
nam cum transgredi Appenninum integro exercitus sui robore et fessos hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum dispergit viris, acerrimum militem et usque in extrema obstina- tum trucidandum capiendumque tradidit, peritissimis centurionum dissentientibus et, si consulerentur, vera dicturis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장5)
ceteri ad navis ruebant, ubi cuncta pari formidine implicabantur, permixtis paganis, quos nullo discrimine Vitelliani trucidabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장5)
plenae caedibus viae, cruenta fora templaque, passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION