라틴어 문장 검색

Una est, qua corpus alitur, et naturaliter semper aliquibus decedentibus, nullis vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:3)
nam plus ex majore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 32:4)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum, aut humidum est, quod aut albidum, aut pallidum, aut lividum, aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 66:5)
ipsum corpus aridum et durius, quam naturaliter oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 2:7)
et nonnumquam sine ulcere durior aut mollior est, quam esse naturaliter debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 8:1)
Evenit etiam, ut oculi, vel ambo, vel singuli, minores fiant, quam esse naturaliter debeant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 39:1)
tum considerare quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 25:3)
idque praecidere, quo longior uva est, quam esse naturaliter debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 10:3)
ac mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 2:2)
Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:8)
et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse, juxtave aliquid fissum habere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 5:6)
sed, sive totum perfractum est, et ab alio ex toto recessit, sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 15:4)
Ubi paulo longius quam naturaliter esse debet, membrum vis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 6:1)
Si in priorem partem, summum quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 1:5)
potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam naturaliter infecunda vitis semel exuberare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION