라틴어 문장 검색

Nec paucis casulis atque castellis oberratis devertimus ad quempiam pagum urbis opulentae quondam, ut memorabant incolae, inter semiruta vestigia conditum, et hospitio proxumi stabuli recepti cognoscimus lepidam de adulterio cuiusdam pauperis fabulam, quam vos etiam cognoscatis volo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:6)
tuus quondam adoptivus;
(ARCHIPOETA, II21)
Accessit enim rerum etiam consensio divinarum, quoniam, qui mecum temporalem vitam quondam iucundissima benignitate duxisti, nunc in spe vitae aeternae mecum esse coepisti.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 2:4)
Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quondam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus nebulonum qui se Stoicos nuncuparent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 1:1)
Is inlaudatus autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 17:1)
Primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba, Videbantur haec nequaquam convenire:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 2:3)
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 3:2)
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 4:2)
Idcirco Apollinaris Sulpicius, inter cetera in quis Caesellium , hoc quoque eius quasi erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit 'quem tibi longaevo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 9:1)
' 'Longaevo' " inquit, non seni significat, hoc enim est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 9:2)
Sed aliud tamen est longum aevum, aliud perpetuum, neque dii longaevi appellantur, sed inmortales.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 11:2)
IN litteris veteribus memoria extat quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 2:1)
NUNTIATUM quondam est Favorino philosopho, nobis praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 2:1)
An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier, Iovi ipsi regi noluit concedere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 3:2)
ADVERSUM istos qui sese Chaldaeos seu genethliacos appellant ac de motu deque positu dicere posse quae futura sunt profitentur, audivimus quondam Favorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION