라틴어 문장 검색

Ego quidem, inquit, "sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius, in significanda totius prope civitatis multitudine 'mortales' quam 'homines' dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 4:1)
quid oportetnos facere a volgo longe longeque remotos?
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장4)
Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 4:1)
paucula quae porro magnum per inane vagantur, cetera dissiliunt longe longeque recursant in magnis intervallis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:8)
unde homines dum se falso terrore coacti effugisse volunt longe longeque remosse, sanguine civili rem conflant divitiasque conduplicant avidi, caedem caede accumulantes, crudeles gaudent in tristi funere fratris et consanguineum mensas odere timentque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:7)
alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 88:5)
Hanc dispositionem amoenitatemque tectorum longe longeque praecedit hippodromus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:1)
quid oportet nos facere a volgo longe longeque remotos?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate4)
Presensit hoc predictus magister meus, et quo longius posset scolas nostras a se removere conatus, quibus potuit modis latenter machinatus est ut priusquam a suis recederem scolis, nostrarum preparationem scolarum prepediret et provisum mihi locum auferret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 1:6)
Arbor eius tota in foliis aspicientibus a longe conspicua videbatur, sed propinquantibus et diligen /f.3va/ tius intuentibus infructuosa reperiebatur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:6)
Parvam illam ducebam proditionem in comparatione huius iniurie, et longe amplius fame quam corporis detrimentum plangebam, cum ad illam ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me tam patentem violentiam sincera intentio amorque fidei nostre induxissent, que me ad scribendum com /f.11vb/ pulerant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 3:7)
Cum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer atque hoc extremum mihi superesset consilium ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem, occasionem quandam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in Christianos atque monachos gentibus longe seviores atque peiores.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:1)
ad quem convertendum et baptizandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac absistebant suspitione.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:14)
Quo enim fides nostra, id est Christiana, inquiunt, difficilioribus implicita quaestionibus videtur, et ab humana ratione longius absistere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:8)
Ex his itaque verbis aperte docemur quod scholae, id est doctrinae philosophorum, longe in fide dissentirent a vulgo, cum quo tamen habebant templa communia, cum eos omnes a se in fide dissidere tam populus quam sacerdotes sentirent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION