라틴어 문장 검색

"Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra atque iter emensi casus superavimus omnis contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:1)
Hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo, profuerit meminisse magis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:12)
cur, inprobe, carae non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:11)
Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar, Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 7:6)
Quid autem dementius quam, cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 7:3)
per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:11)
Non maria emetienda :
(세네카, 행복론, Liber II 161:4)
Ad summam puta, cum captus esses, me pecuniam mutuatum rebus meis in securitatem creditoris oppositis navigasse hieme tam saeva per infesta latrociniis litora, emensum, quidquid periculorum adferre potest etiam pacatum mare ;
(세네카, 행복론, Liber VII 79:1)
Alacres itaque et erecti, quocumque res tulerit, intrepido gradu properemus, emetiamur quascumque terras.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 51:1)
Bene nos longinquitas locorum diviserat, bene aliquot annorum absentia huic te malo praeparaverat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 106:1)
Prima tantum pars saxa rupesque habet et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa, quae in unum congesserat error oculorum, paulatim adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex intervallo apparebant redit lene fastigium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 3:5)
una nauigauit, una periclitatus est, una omnes emensus est terras, reliquit me tantum ad paternam domum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.13)
hic tibi emenso freta terrasque et umbras finis extremus datur.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:12)
Quisquis audacis tetigit carinae nobiles remos nemorisque sacri Pelion densa spoliavit umbra, quisquis intravit scopulos vagantes et tot emensus pelagi labores barbara funem religavit ora raptor externi rediturus auri, exitu diro temerata ponti iura piavit.
(세네카, 메데아 10:19)
longinqua clausa abstrusa diversa invia emetiemur, nullus obstabit locus:
(세네카, 파이드라 13:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION