라틴어 문장 검색

Sed mittamus plura, ne in ipsam, quam vito, loquacitatem incidam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 185:3)
est etiam in quibusdam turba inanium verborum, qui, dum communem loquendi more reformidant, ducti specie nitoris circumeunt omnia copiosa loquacitate, eo quod dicere nolunt ipsa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 56:1)
praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicule est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 118:3)
sed, quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore numero quam sustinere possit onerabit et inanem loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controversia, non, ut quidem volunt, quae in rerum natura, dicantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 223:1)
est his diversa vox et paene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam vocis humanae acerba:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 316:1)
nam ignara quidem huiusce loquacitas erret necesse est, ut quae vel nullos vel falsos duces habeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:2)
Nam, ut dicere solebat Attalus noster, "sic amicorum defunctorum memoria iucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 5:1)
Ecce et illud genus cacozeliae est quod amaritudinem uerborum quasi adgrauaturam res petit;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 27:1)
Cum BASSO certamen illi fuit quem uos quoque audistis, homine diserto, cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 12:2)
alioqui unius uerbi amaritudinem morte pensasset?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 9:4)
Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces quam frequentes, quaedam saevae manu verbis parciores, quaedam in verborum male- dictorumque amaritudinem effusae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:1)
eia, Calliope, nitente palma da sacri laticis loquacitatem, quem fodit pede Pegasus volanti cognato madidus iubam veneno.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae2)
Sed iam te veniam loquacitati quingenti hendecasyllabi precantur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium115)
tum demum laboriosus tarda paenitudine loquacitatis impalluisse perhibetur, sero cognoscens posse reum maiestatis pronuntiari etiam eum qui non adfectasset habitum purpuratorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:1)
hunc circa lubrici scirporum cirri plicantur simulque pingues ulvarum paginae natant salicumque glaucarum fota semper dulcibus aquis amaritudo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION