-
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.
- (불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장2)
-
Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi.
- (불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장35)
-
Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex;
- (불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장43)
-
Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur.
- (카이사르, 내란기, 2권 2:2)
-
Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur.
- (카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장6)
-
Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent.
- (카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장4)
-
Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
- (카이사르, 갈리아 전기, 7권, 86장5)
-
scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos Italiamque fovet, nec te praeclara Serenae fama latet.
- (클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:72)
-
iam puppe vehi, iam stagna secare fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
- (클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:234)
-
Adspice, Roma, tuum iam vertice celsior hostem, adspice quam rarum referens inglorius agmen Italia detrusus eat quantumque priori dissimilis, qui cuncta sibi cessura ruenti pollicitus patrii numen iuraverat Histri non nisi calcatis loricam ponere rostris.
- (클라우디아누스, De Bello Gothico 2:21)
-
pro cuspide ferri cuncta volant, dum dextra ferox in vulnera saevit.
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Rimanti telum ira facit3)
-
armavit natura cutem dumique rubentes cuspidibus parvis multos acuere rubores.
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De lucusta4)
-
Mavors, sanguinea qui cuspide verberat urbes, et Venus, humanas quae laxat in otia curas, aurati delubra tenent communia templi.
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete11)
-
Occurrit pro fratre Mimas Lemnumque calentem cum lare Vulcani spumantibus eruit undis et prope torsisset, si non Mavortia cuspis ante revelato cerebrum fudisset ab ore.
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia55)
-
famuli currum iunxere volantem Impetus horribilisque Metus, qui semper agentes proelia cum fremitu Romam comitantur anhelo, sive petat Parthos seu cuspide turbet Hydaspen.
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:32)