라틴어 문장 검색

Itaque notabis plerunque ex viris politicis et honore fulgentibus magis sanos et sobrios semper querimonias fundere qualem vitam traducunt, canenes illud quanta patimur, non quod ita sentiant, sed quo invidiae aciem retundant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:5)
Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit atque laetata est.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장15)
Vocavit eas, et dixerunt: "Adsumus"; luxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas.
(불가타 성경, 바룩서, 1장35)
Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna.
(불가타 성경, 바룩서, 4장66)
Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini.
(불가타 성경, 요엘서, 1장9)
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장10)
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui, quia lapides coronae fulgebunt super terram eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장16)
Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장50)
Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장26)
Caelo sidera fulgent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 4:1)
Iam uero pulchrum uariis fulgere uestibus putas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:13)
nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:15)
Et magna titulis fulgeat claris domus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 11:1)
Dignitatibus fulgere uelis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:6)
Lucebit ipso perspicacius Phoebo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION