라틴어 문장 검색

Fulvius aedem Fortunae Equestris quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post quam voverat dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 100:2)
spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 398:1)
ego te reduco et revoco ad ditias, ubi tu locere in luculentam familiam, unde tibi talenta magna viginti pater det dotis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 334)
Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem luculentum habeamus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 2101)
pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum, ut facilem atque impetrabilem!
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 26)
Vin tu facinus luculentum inspicere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 239)
me tibi illam posse opinor luculente vendere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3140)
nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum, ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret, qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium Palaestrio Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi condicio nova et luculenta fertur per me interpretem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 12)
A luculenta atque festiva femina, quae te amat tuamque expetessit pulcram pulcritudinem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 118)
Luculentum edepol profecto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2254)
Papae, divitias tu quidem habuisti luculentas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 264)
Vin tibi condicionem luculentam ferre me?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 3117)
verum nunc si qua mi obtigerit hereditas magna atque luculenta, nunc postquam scio dulce atque amarum quid sit ex pecunia, ita ego illam edepol servem itaque parce victitem, ut - nulla faxim cis dies paucos siet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 328)
Item theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonitum ex discrimine, quae Graeci ἠχεῖα appellant, ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in circinatione diatessaron et diapente et disdiapason, uti vox scaenici, sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장46)
itaque ex eo scaenici et thymelici graece separatim nominantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 7장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION