라틴어 문장 검색

Vide in hac fortuna etiam magnanimitatem exitum mortis ludibrio praeferentem. C. Vettium Pelignum Italicensem conprehensum a cohortibus suis, ut Pompeio traderetur, servus eius occidit, ac se, ne domino superstes fieret, interemit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 24:1)
Magnus, nisi vincitis, exsul, Ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata Deprecor, ac turpes extremi cardinis annos, Ne discam servire senex.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:31)
Pulsatur arenis, Carpitur in scopulis, hausto per vulnera fluctu Ludibrium pelagi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:43)
Illic postquam se lumine vero Implevit, stellasque vagas miratur, et astra Fixa polis, vidit quanta sub nocte iaceret Nostra dies, risitque sui ludibria trunci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:3)
Nam sibi libertas umquam si redderet orbem, Ludibrio servatus erat, non utile mundo Editus exemplum, terras tot posse sub uno Esse viro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:11)
Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, IV5)
dicendo autem 'quem non incusavi amens hominumque deumque' dat sibi amentiam, quia in furore incusavit deos etiam, quod numquam;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7452)
haec apud antiquos ludibria dicebantur, non, ut nunc, in mala significatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7642)
"formae ipsae et habitus nonne arguunt ludibria et dedecora deorum vestrorum?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:15)
itaque hac amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque persolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:8)
convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:7)
Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 25:3)
Cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 11:6)
postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:10)
meam amentiam accuso quod me a te tantum amari quantum ego vellem putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION