라틴어 문장 검색

13. Eodem anno celebratae sunt nuptiae Iacobi regis Scotiae cum Margareta filia Henrici primogenita, quae per procuratorem contractae sunt et apud crucem Divi Pauli publicatae, vicesimo quinto Ianuarii, et hymnus Te Deum solenniter ibi cantatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:1)
Altera, quod in statutis huius regis (neque enim hoc statutum anni decimi noni solum est in eo genere) semper copulantur erronum supplicia cum interdictis de alea aut chartis pictis et huiusmodi ludis illicitis a servis et plebeiis utendis, atque una de cauponulis sive cervisiariis supprimendis, cum haec fibrae sint unius radicis, atque ac si alterum absque caeteris extingui posse vana opinio esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 31:3)
Etenim Philippus hyemem potius eligens ut regem Arragoniae imparatum offenderet cum magna classe e Flandria in Hispaniam solvit mense Ianuarii, anno regis Henrici vicesimo primo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:2)
non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo purorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:10)
atque animam humanam sibi collusorem in hoc ludo pro sua in homines indulgentia et bonitate cooptaverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:11)
Fere autem ita fit, ut homines leviter et tanquam per ludum experiantur, variando paululum experimenta jam cognita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:8)
Sed audaces, quando tale quidpiam illis contigit, attoniti haerent, ut fit in schacciae ludo, quando non vincitur collusor sed torpet tantum motus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:40)
Qui proficiscitur in partes exteras antequam in lingua gentis quam adit aliquos fecit progressus ad ludum grammaticum vadit, non ad peregrinandum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:3)
Cum enim foeneratoris lucrum certum sit, caeterorum incertum, eveniet in fine ludi, prout sit saepe in alea, ut maxima pars pecuniae promo cedat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:10)
Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:5)
Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum satus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:3)
Sequuntur pro fine Ianuarii et Februario arbustum chamaeleae Germanicae sive mezereonis quae eo tempore floret, crocus vernus flore luteo et glauco, primulae veris, anemones, tulipa praecox, hyacynthus orientalis, chamairis, fritellaria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:4)
Nec sermone rudi, nec uilis ymagine ludi Quominus utaris his versibus, ammonearis, Si quid in his cernis, quod opus sit habere modernis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:8)
Ni, quod in ore sonat, mens intus id omne reponat, Ne uelut hic dudum faciat de se fore ludum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:11)
"Non ob terrorem, sed ludi propter amorem Hoc" ait, "est factum, quod te sic reris abactum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION