라틴어 문장 검색

In quibus ludis contigit ut Iacobus Parkerus eques auratus et Hugo Vaughanus (unus ex regis ostiariis), inter se altercantes de insignibus quibusquam quae rex caeremoniarum dederat Vaughano gestanda, hastis decertare consenserunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 16:2)
Aulici etiam (licet apud Gallos ludos facere in proclivi non sit) ad regis nutum se componebant, satis gnari rationes status ab ea parte stare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:7)
Itaque nunc, velut sub finem ludi, complures simul in scaena astantes spectare erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:4)
Quamprimum rex Londinum venit, etiam horum ludorum floralium civibus spectaculum et solatium exhibuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:6)
Altera, quod in statutis huius regis (neque enim hoc statutum anni decimi noni solum est in eo genere) semper copulantur erronum supplicia cum interdictis de alea aut chartis pictis et huiusmodi ludis illicitis a servis et plebeiis utendis, atque una de cauponulis sive cervisiariis supprimendis, cum haec fibrae sint unius radicis, atque ac si alterum absque caeteris extingui posse vana opinio esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 31:3)
non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo purorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:10)
atque animam humanam sibi collusorem in hoc ludo pro sua in homines indulgentia et bonitate cooptaverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:11)
Fere autem ita fit, ut homines leviter et tanquam per ludum experiantur, variando paululum experimenta jam cognita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:8)
At multo melius se ostendit hoc ipsum in altero illo ludicro puerili, quando capiunt aquam, per saponem factam paulo tenaciorem, atque inflant eam per calamum cavum, atque inde formant aquam tanquam in castellum bullarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:11)
Nonnulla enim ex istis, licet sint usu levia et ludicra, tamen informatione valida esse possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 316:2)
Nec ineleganter se ostendit motus aeris compressi in sclopettis ludicris puerorum, cum alnum aut simile quiddam excavant, et infarciunt frusto alicujus radicis succulentae, vel similium, ad utrosque fines;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:7)
Sed audaces, quando tale quidpiam illis contigit, attoniti haerent, ut fit in schacciae ludo, quando non vincitur collusor sed torpet tantum motus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:40)
Qui proficiscitur in partes exteras antequam in lingua gentis quam adit aliquos fecit progressus ad ludum grammaticum vadit, non ad peregrinandum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:3)
Cum enim foeneratoris lucrum certum sit, caeterorum incertum, eveniet in fine ludi, prout sit saepe in alea, ut maxima pars pecuniae promo cedat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:10)
Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION