라틴어 문장 검색

tum uictus abiere feri, tum consita pomus, tum bibit inriguas fertilis hortus aquas, aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores mixtaque securo est sobria lympha mero.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 129)
ipse deus solitus stabulis expellere uaccas et miscere nouo docuisse coagula lacte, lacteus et mixtis obriguisse liquor.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 38)
Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda, unda sub aestiuum non adeunda Canem, nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis, cum se purpureo uere remittit humus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 51)
At uobis Tuscae celebrantur numina lymphae et facilis lenta pellitur unda manu.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 512)
Temperet annosum Marcia lympha merum.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 636)
non te uicino remorabitur obuia marte Gallia nec latis audax Hispania terris nec fera Theraeo tellus obsessa colono, nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes, aret Araccaeis aut unda Oroatia campis, nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe, impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus, quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae40)
Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas, et, quae nunc estis quaeque fuistis, aquae, quod vos ingenium iunxit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)1)

SEARCH

MENU NAVIGATION