라틴어 문장 검색

pina vero (sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula conchis cum parva squilla quasi societatem coit comparandi cibi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:4)
eademque haec avis scribitur conchis se solere complere, eas cum stomachi calore concoxerit evomere, atque ita eligere ex his quae sunt esculenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:9)
Non audeo dicere de talibus viris, sed tamen ita solet narrare Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad Laurentum legere consuesse et ad omnem animi remissionem ludumque descendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 22:4)
sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse ut ne illud quidem sciat meam fuisse aliquam epis stulam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 4:4)
haec bacam conchae rasisse et stringere venas ferventis massae crudo de pulvere iussit.
(페르시우스, 풍자, satire 253)
Ecce inter virides iactatur mytilus algas et rauco trahitur lubrica concha sinu.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:3)
Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum Mecum est et madidis lapsa corona comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 633)
Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color - Qualem clivosae madidis in vallibus Idae Ardua derepto cortice cedrus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 147)
Nec medius tenuis conchas pictosque lapillos Pontus habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 117)
Perque resurgentes rivis labentibus herbas Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 165)
Quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos Pectoraque insana plangis aperta manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 629)
Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos Mater et in cineres ultima dona tulit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 934)
horruit, ut graciles, agitat quas ventus, aristae, ut levis in madida canna palude tremit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:384)
fac madidas videat, si potes, illa genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:477)
quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla, caerula quot bacas Palladis arbor habet, litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 65:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION