라틴어 문장 검색

ut Venus artificis labor est et gloria Coi, aequoreo madidas quae premit imbre comas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 119)
"ante tamen madidis subieci sulphura venis, clauderet ut Tatio fervidus humor iter."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권154)
Quisquis ades sacris , lugubria dicite verba, Et fletu madidis Ibin adite genis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:7)
Madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:2)
Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba contigit et cecinit iussos inflata receptus, omnibus audita est telluris et aequoris undis, et quibus est undis audita, coercuit omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:8)
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:2)
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni vulnera curvata minitantem cuspide vidit, mentis inops gelida formidine lora remisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:3)
At nunc a puero Thebae capientur inermi, quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum, sed madidi murra crines mollesque coronae purpuraque et pictis intextum vestibus aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:12)
Arborei fetus adspergine caedis in atram vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix purpureo tingit pendentia mora colore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:12)
Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam tortoque incingitur angue egrediturque domo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:1)
ornabant aurata monilia collum et madidos murra curvum crinale capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:3)
Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:1)
Fertilis inmaduit madefactaque terra caducas concepit lacrimas ac venis perbibit imis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:9)
Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:5)
madefacta est terra cruore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 40:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION