라틴어 문장 검색

insignemque habitum Latii mutare coactae maerent captivae pellito iudice leges.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:39)
sic attonitos ad litora pisces aequoreus populator agit rarosque plagarum contrahit anfractus et hiantes colligit oras.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:222)
tum prior attonitum gratis adfata querellis:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:129)
quantum profueris, quantam servaveris urbem, attonitis metire oculis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:42)
attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spectantium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 15:2)
Ac ne minoris quidem famae opifices per tot iam saecula videmus laborem suum destituisse, qui Protogenen Apellenque cum Parrhasio mirati sunt, nec pulchritudine Iovis Olympii Minervaeque Phidiacae sequentis aetatis attonitos piguit experiri Bryaxin, Lysippum, Praxitelen, Polyclitum, quid efficere aut quousque progredi possent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 31:1)
prout splendidior obscuriorve laetari aut maerere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장5)
ius legationis atque ipsius Planci gravem et immeritum casum, simul quantum dedecoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis quam quieta contione legatos praesidio auxiliarium equitum dimittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장12)
et perisse Germanicum nulli iactantius maerent quam qui maxime laetantur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장10)
et quamquam neque insignibus lugentium abstinerent, altius animis maerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장8)
optumus quisque rei publicae cura maerebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장2)
Ceterum Seianus maerentem et improvidam altius perculit, immissis qui per speciem amicitiae monerent paratum ei venenum, vitandas soceri epulas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장1)
ne secutis quidem diebus odii gaudii, irae tristitiae, ullius denique humani adfectus signa dedit, non cum laetantis accusatores aspiceret, non cum filios maerentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장5)
accesserat cohors militum, centuriones tribunique et maerens Burrus ac laudans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장9)
et praecipuum pessimorum incitamentum quod boni maerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION