라틴어 문장 검색

nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis quicquam esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 1 7:5)
illa causa publicanorum quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex civibus qui nuper in portorus Italiae tollendis non tam de portorio quam de non nullis iniuriis portitorum querebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 2:1)
quod vitium cum in hac privata cotidianaque vita levis esse animi atque infirmi videtur, tum vero nihil est tam deforme quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturae adiungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 1:2)
ac si omnium mearum praecepta litterarum repetes, intelleges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et iracundiam et, si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 4:1)
Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in qua ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 3:2)
ecce aliqui duritatem et severitatem quandam in verbis et orationis quasi maestitiam sequuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:6)
quod si ea quae dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae forenses artes et actiones publicae concidissent, non me aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui resisto, potius quam litteris dederem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 2:1)
haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati sint miseros iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:3)
et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in luctu silentium, Hecubam autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:9)
haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:1)
imperia severiora nulla esse putant sine aliqua acerbitate iracundiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:6)
nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 95:2)
cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos interveniat, reperietur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 97:2)
nam et ingenii est in eo et acerbitas mira, et urbanitas et fervor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 118:1)
Hic vim Caesaris, indolem Caelii, subtilitatem Calidii, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii reperiemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 177:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION