라틴어 문장 검색

Washingtonius nil, quod milites ad hostes lacessendos impetumque Anglorum fortiter sustinendum alacres paratosque redderet, praetermisit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.31)
Numquam acrior neque alacrior exercitus Caesaris fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 46:1)
at pater omnipotens ira tum percitus acri magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu deturbavit equis in terram, Solque cadenti obvius aeternam succepit lampada mundi disiectosque redegit equos iunxitque trementis, inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:7)
Inter haec Avieni dicta Flavianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum, acceptaque ac reddita salutatione consederunt percontantes quidnam offenderint sermocinationis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 4:1)
Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:2)
Ergo paternam gloriam et singula eius facta fortia dicendo animum filii fecit alacriorem, et ita credita est contra maerorem vino remedium miscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 19:3)
At non magnanimi percussit pectora Bruti Terror, et in tanta pavidi formidine motus Pars populi lugentis erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:1)
Tunc sic adtonitam venturaque fata paventem Rexit magnanima Vulteius voce cohortem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:37)
Tandem vulgata cruenti Fama mali, terras monstris aequorque levantem Magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:16)
Vidi ego magnanimi lacerantes pectora patris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:14)
Impressit dentes Haemorrhois aspera Tullo Magnanimo iuveni, miratorique Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:49)
Non mea magnanimo depugnat tessera telo, Senio nec nostrum cum cane quassat ebur:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, I3)
laeti vel alacres et veloces, ut est et laetus eois Eurus equis, item et virgea laetus pabula, id est festinus, cum intentione;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 351)
magnanimum magnus et parvus quoniam mensurae sunt, ad animum non nisi καταχρηστικῶσ adhibentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2601)
et bene hoc addidit, quasi dicat, quem tu miserum dicis, nos magnanimum, summum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2602)

SEARCH

MENU NAVIGATION