라틴어 문장 검색

Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, Cum clamore paratis inanis fundere voces Absurdoque sono fontis et stagna cietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 24:2)
vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, cum clamore paratis inanis fundere voces absurdoque sono fontis et stagna cietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 24:2)
et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni regum regi fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 3:3)
et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 2:3)
inter omnis igitur hoc constat, nec doctos homines solum sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium toleranter dolorem pati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:1)
constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:3)
351 24 352 16 370 4 λύπη 348 11 v. aegritudo Maeror 370 6 magnanimus, magni animi ( fortis) 302 16 392 21 324 17 magnitudo animi 218 5 253 25 266 17 249 20 et v. fortitudo malevolentia, ἐπιχαιρεκακία 370 22 369 8 malitia 378 4 malum v. bonum summum malum dolor sec.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.121)
hic bona dente grandia magnanimus peragit puer.
(페르시우스, 풍자, satire 612)
testis laudatur alumno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1015)
Quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus - Nec me deliciae dedecuere meae - Siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, Non modo militiae turbine factus eques.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 153)
sed tamen et tauri cervix oneratur aratro, frenaque magnanimi dente teruntur equi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:14)
i nunc et veterum nobis exempla virorum qui forti casum mente tulere refer, et grave magnanimi robur mirare Rutili non usi reditus condicione dati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 326)
pax Cererem nutrit, pacis alumna Ceres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권392)
quos lupa nutrit, perdere cognatae sustinuere manus, constitit et cauda teneris blanditur alumnis et fingit lingua corpora bina sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권266)
"pandite, mandati memores, Heliconis alumnae, gaudeat assiduo cur dea Magna sono."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권123)

SEARCH

MENU NAVIGATION