라틴어 문장 검색

Verumtamen, licet indigni, vestram exoramus dominationem, quatenus, erga nos non exercentes vindictam, sed potius placabilitatem, clementiam et pietatem, nobis subditis vestris donare dignemini indulgentiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 319:3)
Cumque haec cognovisset, coepit gratias deo referre, qui ei dignatus est revelare successorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 3:2)
attamen quantum illi plus pavore perterriti fuerunt, tanto magis christiani confortati omnipotentem Deum laudaverunt, qui dignatus est suam manifestare potentiam super servos suos.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:12)
et exinde uterque exercitus de ambobus ripis ad propria reversi sunt, magnificantes Deum de tanta victoria.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:13)
Si nece dignetur murem leo, nonne leoni Dedecus et muri ceperit esse decus?
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:8)
quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus, incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus sim initiare.
(아풀레이우스, 변명 41:5)
"Quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, laetissimum cachinnum extollit, et qualem solent frequenter irati caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram Tandem inquit Dignata es socrum tuam salutare?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:62)
Talis ac tanta, spirans Arabiae felicia germina, divina me voce dignata est:
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:7)
Nec mora, cum dei dignati pedibus humanis incedere prodeunt:
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:1)
"Luci, te felicem, te beatum, quem propitia voluntate numen augustum tantopere dignatur:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:8)
Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior, et maiorum summus, et summorum maximus, et maximorum regnator Osiris, non alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo venerando me dignatus affamine per quietem praecipere visus est, quam nunc incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimescerem malevolorum disseminationes, quas studiorum meorum laboriosa doctrina ibi differebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:6)
Quod etiam vivente praedicto fratre suo, si dignaretur accipere, facillime cum consensu omnium potuerat invenire, nempe quia et sapientia et cunctis moribus bonis cunctos fratres suos praecellebat, et insuper eo quod nimium bellicosus et victor prope in omnibus bellis erat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:2)
Scripsi quiddam de catholica religione, quantum dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 1:4)
Sed illud plane, quod tales deos quaedam dei unius magni membra esse dixisti, admoneo, quia dignaris, ut ab huius modi sacrilegis facetiis te magnopere abstineas.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:5)
Ergo venire optat Herculem Namphamonem, de quo tu multum nobis insultare dignaris.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION