라틴어 문장 검색

Et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens, multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique dividens, imperiique sui memoriam, magnitudine operum gestiens propagare, ambitiosum quondam apud Hierosolymam templum, quod post multa et interneciva certamina, obsidente Vespasiano, posteaque Tito, aegre est expugnatum, instaurare sumptibus cogitabat immodicis, negotiumque maturandum Alypio dederat Antiochensi qui olim Britannias curaverat pro praefectis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 2:1)
Et illos quidem voluntas, ad altiora propensiores, subire impulit facinora memoranda, sors vero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum exercituum umbrae, et damnorum magnitudines castrorumque amissiones, ad haec quae proposuimus agenda hortantur, votis omnium sociis ut medeamur praeteritis, et roborata huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas relinquamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 18:1)
Citra omnes propinqua est nobis Assyria, celebritate et magnitudine et multiformi feracitate ditissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 15:1)
Apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana, stagno effluens fons cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus, seseque resorbens, numquam extra margines intumescit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 19:1)
Inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana, sub Iasonio monte in terris sitae Syromedorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 39:2)
At in penitissima parte Persidos, Gedrosia est dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 73:1)
quod utrum per insidias an magnitudine acciderit fluentorum, sciri non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 11:5)
Animabat autem Iulianus exercitum, cum non per caritates, sed per inchoatas negotiorum magnitudines deieraret assidue:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 9:2)
Hacque valle purgata, avulsis cataractis undarum magnitudine classis secura, stadiis triginta decursis, in alveum eiecta est Tigridis, et contextis ilico pontibus transgressus exercitus iter Cochen versus promovit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 2:2)
Et cum fatiscerent vix toleranda aestuum magnitudine, crebrisque congressibus partes, ad ultimum hostiles turmae gravi sunt repulsa discussae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 3:1)
Contra animosius Persae sagittarum volantium crebritate, conspectum sui rapiebant oppositis, quos elephanti tardius praecedentes, magnitudine corporum, cristarumque a horrore, pavorem iumentis incutiebant et viris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 11:1)
Sed cum haec saepe congeminando, refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore, minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis, Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 13:1)
Constabat enim orbem eoum in dicionem potuisse transire Persidis, ni illi haec civitas habili situ, et moenium magnitudine, restitisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 14:1)
Hac volubilium casuum diritate, exitu luctuoso finita, obituque intervallato trium brevi tempore principum, corpore curato defuncti, missoque Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam versus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum civilium, militiaeque rectores, magnitudine curarum adstricti communium, interque eos quidam spe vana sufflati, moderatorem quaeritabant diu exploratum et gravem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 3:1)
Elapso die parum apto ad inchoandas rerum magnitudines (ut quidam existimant), propinquante iam vespera, monitu praefecti , sub exitii denuntiatione statutum est prompta consensione cunctorum, ne potioris quisquam auctoritatis, vel suspectus altiora conari, procederet postridie mane.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION