라틴어 문장 검색

Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
(불가타 성경, 미카서, 7장3)
Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장12)
Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장9)
Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장33)
et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장8)
Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장9)
Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장29)
Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장39)
Si enim secundum angulum notet, cuius est initium quaternarius, eique superiacet binarius, atque ad hunc sequentem quis accommodet ordinem, sesqualtera proportio declarabitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:8)
Qui cum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:7)
Sic ergo apparet manifeste quod nulla est contradictio inter fidem christianam et philosophiam de aeternitate mundi, si praedicta diligenter inspicientur, sicut etiam manifestabimus, Deo auxiliante in caeteris quaestionibus, in quibus fides christiana et philosophia superficietenus et hominibus minus diligenter considerantibus videbuntur discordare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 62:1)
Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장5)
si qua singulis vel etiam parvis adcommodata sunt, in ipso locum differam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장8)
pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장6)
At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Iudaeum refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장72)

SEARCH

MENU NAVIGATION