라틴어 문장 검색

et Vipstanus Messala tribunus cum Moesicis auxiliaribus adsequitur, quos multi e legionariis quamquam raptim ductos aequabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장5)
Tum Antonius inserens se manipulis, ubi aspectu et auctoritate silentium fecerat, non se decus neque pretium eripere tam bene meritis adfirmabat, sed divisa inter exercitum ducesque munia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장1)
Rapaces atque Italici omnibus se manipulis miscuerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장3)
et dux Antonius cum delectis auxiliaribus eodem incubuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장2)
coeptabatque permixtus manipulis, bona pacis ac belli discrimina disserens, armatos monere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장2)
illi raptim vecti obscuro adhuc coeptae lucis domum proconsulis inrumpunt destrictis gladiis, et magna pars Pisonis ignari, quod Poenos auxiliaris Maurosque in eam caedem delegerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장2)
tunc recepti in eadem castra, et edictum per manipulos ne quis in certamine iurgiove seditionem aut cladem commilitoni obiectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장18)
mox in castra reversus palantis captarum apud Novaesium Bonnamque legionum manipulos et rarum apud signa militem ac prope circumventas aquilas videt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장6)
consistunt per cohortis et manipulos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장2)
Namque copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt petentes, ut, si quos adhuc pristina noxa iudicaret esse contactos, iuberet interfici.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:2)
Tempore agendi peracto, legio in manipulos parvulos redacta est, imperioque militari Washingtonius sese abdicavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.49)
Dux Gage, qui, ineunte anno millesimo, septingentesimo, septuagesimo quinto, exercitui Anglico Bostoniae praefuit, certior factus, vim magnam instrumentorum apparatusque belli, Concordiae, apud Novanglos, coactam fuisse, manipulos nonnullos, qui vim istam delerent, misit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.20)
Hi manipuli, die Aprilis undevicesimo, anno supra dicto, prima luce, iter Bostonia facere coeperunt, summo silentio profecti, apprehensoque quoque obvio, ne adventu improviso vicinitas commoveretur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.22)
Legatus Pitcairnus, qui manipulo Britannico praefuit, magna voce clamavit, " fugite, rebelles, arma abjicite, inque fugam vosmetipsos abripite.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.26)
Copiis regiis laborantibus recentes nonnulli manipuli, cum duobus tormentis majoribus, Lexingtoniae subveniebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.31)

SEARCH

MENU NAVIGATION