라틴어 문장 검색

spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempora certius amant, et ignavia pariter conscientiaque trepidantes, cum sint in praetoriis leones, in castris lepores, timent foedera, ne discutiantur, bella, ne pugnent, quorum si nares afflaverit uspiam robiginosi aura marsupii, confestim videbis illic et oculos Argi et manus Briarei et Sphingarum ungues et periuria Laomedontis et Ulixis argutias et Sinonis fallacias et fidem Polymestoris et pietatem Pygmalionis adhiberi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 5:1)
"ad pannum similis officii aliquod tetrastichon mihi scribi iuberes."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 9:4)
peregrina det supellex Ctesiphontis ac Niphatis iuga texta beluasque rapidas vacante panno, acuit quibus furorem bene ficta plaga cocco iaculoque ceu forante cruor incruentus exit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:11)
Praeter heroos ioca multa multis texui pannis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:10)
et accipiens inligatum panno condidit in capsella, et rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:4)
quae prius quam istam adii atque amans ego animum meum isti dedi, sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia, atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 210)
Tene marsuppium, abi atque obsona, propera, sed lepide volo, molliculas escas, ut ipsa mollicula est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 895)
acutum cultrum habeo, senis qui exenterem marsuppium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 23)
planissume meum exenteravit Epidicus marsuppium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4117)
quom inspicio marsuppium, viaticati hercle admodum aestive sumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 130)
cedo dum huc mihi marsuppium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 139)
Oboluit marsuppium huic istuc quod habes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 347)
iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 351)
Menaechmvs Nimis stulte dudum feci, quom marsuppium Messenioni cum argento concredidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 11)
recte est obsignatum in vidulo marsuppium cum viatico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 795)

SEARCH

MENU NAVIGATION