라틴어 문장 검색

Qui si nunc quoque hominem ex limo terrae formaret, vel feminam de costa viri produceret, sicut in primis actum est parentibus, nemo utique esset qui contra naturam vel praeter naturam id fieri non censeret, eo, ut dictum est, quod primordialium causarum institutio ad hoc minime sufficere posset, nisi Deus praeter solitum propria voluntate vim quamdam rebus impartiret, ut hoc inde fieri posset, qua videlicet voluntate et ex nihilo cuncta potuit creare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:20)
Nam inter duos mares vel inter duas feminas amor sibi locum vindicare non valet;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 1:2)
Dico tamen et firmiter assero quod masculus ante decimum octavum annum verus esse non potest amans, quia usque ad id tempus pro re satis modica verecundo rubore perfunditur, qui non solum perficiendum impedit amorem sed bene perfectum exstinguit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 1:5)
Cur vero citius in muliere amor quam in masculis exardescit, alibi forte docebo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 1:8)
'Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti, Fine coli modico forma virilis amat.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 4:1)
Sicut igitur in masculo diximus, ita credimus in muliere non formam tantum quantum morum honestatem sectandam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:2)
Item masculus alius est plebeius, alius est nobilis, alius nobilior, alius nobilissimus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:2)
Nobilior femina nominatur a proceribus sumpta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:5)
Masculi vero nobilitas mulieris nunquam potest coniunctione mutari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:8)
Immo et domina salutata quoddam moderatum debet a masculo tempus interponi, ut mulier, si velit, primo loquatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 1:4)
Parisius igitur exspecta erudiri, non a muliere doceri, quia nimia videtur imperitia laborare qui rudis et indoctus prudentis et instructae feminae sibi quaerit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 11:7)
Sapientes tamen feminas non decet tam repentina quemquam concessione ditare, ut prioribus praetermissis gradibus ad quarti statim gradus prosiliant largitionem, sed ordine solent procedere tali.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:15)
Absit enim ut tantae probitatis feminae ego vel alius quilibet possit lucrari amorem nisi multis fuerit primo laboribus acquisitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 15:3)
Nam si nobilem et prudentem feminam ultra modum suo voluerit sermone laudare, credet eum plenam sermonis facundiae copiam non habere vel adulatione falsa narrare ipsamque fatuam reputare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 1:4)
Ideoque firmiter assero, neminem sui ordinis debere metas excedere, sed intra suum ordinem quemque probum alicuius probae feminae amorem perquirere et mediocris personae mediocrem postulare amorem, et sic cuiusque intemeratus ordo servabitur, et sui laboris quisque remuneratus abibit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION