라틴어 문장 검색

- Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 25:6)
plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum conuertenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 27:5)
cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 38:5)
Raso capite ante ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad uerticem inlini debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 42:1)
Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leuiter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 43:5)
contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 47:1)
nam dens haerens cum summo periculo euellitur, ac nonnumquam maxilla loco mouetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:2)
Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:3)
eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit * * * Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 3:2)
siquidem hae primum a superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 5:4)
Maxilla uero est molle os;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 7:4)
Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 8:1)
ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 8:4)
Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 9:1)
Spem uero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque ceruicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION