라틴어 문장 검색

Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno, pectore sopito reddit amica quies.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:1)
Undosa tu forte domo vitreisque sub antris rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas volvebat pater Eridanus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:53)
pulcher Ticinus et Addua visu caerulus et velox Athesis tardusque meatu Mincius inque novem consurgens ora Timavus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:82)
hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus extremo mutare parat praesentia casu, nil sibi periurum sensit prodesse furorem converti nec fata loco, multisque suorum diras pavit aves, inimicaque corpora volvens Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:86)
rex ipse micantem inclinat dextra pateram secretaque Beli et vaga testatur volventem sidera Mithram.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:37)
si volvere priscos annales libeat:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:94)
Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius ἀποκατάστασιν vocant studiosi rerum caelestium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 4:6)
Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:3)
Quod ubi factum est, cera per stramenta 6 vel iuncos defusa colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas quis voluit formas aqua prius 7 adiecta defunditur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 16장 1:4)
igitur futura volvens non aliud repperit quam ut hostem silvis coerceret, donec saucii quantumque gravioris agminis anteirent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장9)
at hercule nemo refert quod Italia externae opis indiget, quod vita populi Romani per incerta maris et tempestatum cotidie volvitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장14)
Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte volvantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장1)
et primam adulto curam sepeliendi patris, neque id temere sed sublato murrae pondere temptatoque per longum iter, ubi par oneri, par meatui sit, subire patrium corpus inque Solis aram perferre atque adolere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장11)
valetudo ex eo coniectabatur quod in se tumescentibus paulatim faucibus et impedito meatu spiritum finiebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장2)
at tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti adeo ut plerumque intra me ipse volvam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION