라틴어 문장 검색

Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, vix quicquam in medicina est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장101)
si vero aut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장103)
Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inversa sunt vel in aquam inter cutem vel intestinorum levitatem, vix ulla medicina periculo subtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장118)
Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장128)
Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장131)
Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum dividenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장43)
Est autem ea moderatio, quam is secutus videtur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum vel bis non omittatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장10)
tum inmittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo valentiore, mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장26)
quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장36)
Manentibus vero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장17)
ut pote quom repugnante natura nihil medicina proficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장13)
In prioribus et morbi . . . sunt et medicina.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장5)
Et intra haec omnis eius medicina erat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장14)
Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a principiis excepit, interemit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장16)
id enim, quod extenuatur, medicinam sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION