라틴어 문장 검색

Utilis in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장17)
admovendumque naribus est puleium ex aceto, vel polenta vino adsparsa, vel menta . . . secundum naturam est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장17)
calida cataplasmata admovere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장22)
Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut ventriculus aut renes vulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장23)
ad spinam reducta praecordia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장59)
Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장90)
spina dolet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장94)
vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, vel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장35)
multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장75)
eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장38)
Caput autem spina excipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장53)
mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장58)
Ea summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장82)
Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장113)
idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장114)

SEARCH

MENU NAVIGATION