라틴어 문장 검색

nec his artibus animi expletum mox Chaldaeos atque inde Bracmanos - hi sapientes uiri sunt, Indiae gens est - eorum ergo Bracmanum gymnosophistas adisse.
(아풀레이우스, 플로리다 15:25)
Chaldaei sideralem scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia.
(아풀레이우스, 플로리다 15:26)
"Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totam civitatem responsis turbulentat, et arcana fatorum stipibus emcrendis edicit in vulgus:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:5)
"Corporis habitudine praeditus quove nomine nuncupatus hic iste Chaldaeus est?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:4)
"Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius, mente viduus necdum suus, Hostes inquit Et omnes inimici nostri tam diram immo vero Ulixeam peregrinationem incidant."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:18)
"Sed tibi plane, Luci domine, soli omnium Chaldaeus ille vera dixerit, sisque felix et iter dexterum porrigas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:23)
"Hanc illam mihi gloriosam peregrinationem fore Chaldaeus Diophanes obstinate praedicabat."
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:5)
"Tunc se protinus ad Iovis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuri, dei vocalis, operae necessariam usuram postulat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:42)
"Mercurio, Venus caelo demeat eique sollicite serit verba:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:45)
"Frater Arcadi, scis nempe sororem tuam Venerem sine Mercuri praesentia nil unquam fecisse, nec te praeterit utique quanto iam tempore delitescentem ancillam nequiverim repperire:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:46)
"Nec Mercurius omisit obsequium:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:51)
"Si quis a fuga retrahere vel occultam demonstrare poterit fugitivam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conveniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, accepturus indicivae nomine ab ipsa."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:53)
"Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:55)
"Sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus convocare ac si qui coetu caelestium I defuisset, in poenam decem milium nummum conventum iri pronuntiare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:167)
"Iam faxo nuptias non impares sed legitimas et iure civili congruas, en illico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:175)

SEARCH

MENU NAVIGATION