라틴어 문장 검색

redditur illa quidem grandi cum faenore nobis, nec te, si cupiat, laedere rumor habet, sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum, pro nostris ut sis ambitiosa malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 137)
"festis gaudemus et aris, turbaque caelestes ambitiosa sumus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권180)
turba quidem cur hos celebret meretricia ludos, non ex difficili causa petita subest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권214)
Coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes ambitiosus honor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:2)
Scilicet idcirco pro nato caerula mater ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, artis opus tantae, rudis et sine pectore miles indueret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 25:6)
dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat nota quidem, sed non ambitiosa domus, at simul impulsa est, omnes timuere ruinam, cautaque communi terga dedere fugae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 912)
saepe supercilii nudas matrona severi et veneris stantis ad genus omne videt, corpora Vestales oculi meretricia cernunt, nec domino poenae res ea causa fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1140)
nec Semele Cadmo facta est aliena parenti, quod precibus periit ambitiosa suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 331)
carmina quod pleno saltari nostra theatro, versibus et plaudi scribis, amice, meis, nil equidem feci tu scis hoc ipse - theatris, Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 710)
"luctandum summis conatibus, inter acerba sectandum virtutis iter, ne suavia fluxae condicionis amet, nimium ne congerat aurum, ne varios lapidum cupide spectare colores ambitiosa velit, ne se popularibus auris ostentet pulchroque inflata tumescat honore, ne natale solum, patrii ne iugera ruris tendat et externos animum diffundat in agros, et ne corporeis addicat sensibus omne quod vult aut quod agit, ne praeferat utile iusto, spemque in me omnem statuat numquam peritura quae dedero, longoque die mea dona trahenda."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 249)
Ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 438)
An id flagitium est, si in domum meretriciam Deducar;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3284)
Quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia Prehendi quemquam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 467)
Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen Habet bene ac pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 116)
omnes in Damalin putris deponent oculos nec Damalis novo divelletur adultero lascivis hederis ambitiosior.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 363)

SEARCH

MENU NAVIGATION