라틴어 문장 검색

Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 4:1)
Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci, sumptum plurimum asotiamque adulescentis vivide plorantis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 4:1)
si ulla meretrix domum meam introivit aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:4)
Cuius nexa uice stetit hec ibi pro meretrice.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:14)
Non desis plorantibus in consolatione et cum lugentibus luge.
(불가타 성경, 집회서, 7장38)
Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
(불가타 성경, 호세아서, 4장14)
Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: "Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes ". Quare dicent in populis: " Ubi est Deus eorum "?
(불가타 성경, 요엘서, 2장17)
Et super populum meum miserunt sortem; et dederunt puerum pro meretrice et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent.
(불가타 성경, 요엘서, 4장3)
In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini.
(불가타 성경, 미카서, 1장10)
Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis.
(불가타 성경, 나훔서, 3장4)
Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae non licebat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장4)
te Italia plorabit, legens epitaphium.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM188)
Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장9)
Si in continua febre puero uenter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda neruorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 3:3)
Si in continua febre puero venter nihil reddit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is assidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION