라틴어 문장 검색

Quam alias futurus fuisset, si sua methodo perrexisset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 3:4)
Sermo cum discretione praestat eloquentiae, et apte loqui et accommodate ad personam cum qua colloquimur, efficacius est quam ornamenta verborum aut methodi captare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:21)
Pro certo enim est tormenta aenea apud urbem Oxydracarum in India tempore Alexandri Magni cognita fuisse, eaque a Macedonibus tonitrua et fulgura et operationes magicas habita et appellata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:3)
sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis.
(불가타 성경, 집회서, 38장39)
Item, summum bonum quod est homini possibile secundum intellectum practicum est operatio boni et delectatio in eadem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:1)
Ex his quae dicta sunt manifeste concludi potest quod summum bonum quod est homini possibile est cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 4:1)
Et quia summum bonum quod est homini possibile est eius beatitudo, || sequitur quod cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque sit beatitudo humana.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:1)
Omnes autem actiones hominis quae non ordinantur ad hoc bonum vel quae non sunt tales, per quas homo redditur fortior et magis diapositus ad operationes, quae ordinantur ad hoc bonum, peccatum sunt in homme.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:11)
Et inter operationes virtutis intellectivae, si aliqua est optima et perfectissima, omnes naturaliter sunt || propter illam.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:13)
Et cum homo est in illa operatione, est in optimo statu qui est homini possibilis.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:14)
Omnes autem alii homines qui vivunt secundum virtutes inferiores eligentes operationes enim et delectationes, quae sunt in illis operibus, innaturaliter ordinati sunt et peccant contra ordinem naturalem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:18)
Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum politiarum, et omne politicum nostre potestati subiacet, manifestum est quod materia presens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:14)
Propter quod sciendum primo quod Deus et natura nil otiosum facit, sed quicquid prodit in esse est ad aliquam operationem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:7)
Non enim essentia ulla creata ultimus finis est in intentione creantis, in quantum creans, sed propria essentie operatio:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:8)
unde est quod non operatio propria propter essentiam, sed hec propter illam habet ut sit. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION