라틴어 문장 검색

Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas istas metamus ex vobis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 3:9)
tempore enim suo metemus infatigabiles.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:5)
'nam dominus,' inquiunt, 'misit qui amicos roget uti luce oriente veniant et metant.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 9:3)
' Si enim dominus,' inquit, 'messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est hodie uti vos auferam.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 10:2)
Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 12:2)
unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 15:4)
Rex igitur (diligentiae suae proventum largum metens, et de plurimus rebus quas eum scire intererat ampliter informatus) per universum regnum relationes de impostura et praestigiis Perkini cum omnibus quae eo spectabant fuse satis et plene divulgavit et sparsit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:5)
Est etiam invidia affectuum vilissimus et pravissimus, quam ob causam proprium est attributum Diaboli qui dicitur invidus homo, qui zizanias inter triticum nocte seminavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 17:6)
Quantum ad asperitatem, invidiam et malevolentiam parit illa, nihil inde metens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:14)
Ubique hoc obtinet quod factiosas potentias et coitiones, quae contra gubernatorem imperii frontem contrahunt, inter se committere, aut saltem diffidentiam inter eas seminare, remedium haud contemnendum sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 22:2)
In rebus quibuscunque difficilioribus non expectandum ut quis simul et serat et metat, sed praeparatione opus est ut per gradus maturescant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:20)
Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit "Absque misericordia";
(불가타 성경, 호세아서, 2장25)
Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.
(불가타 성경, 호세아서, 10장13)
Et praecipiet super te Dominus: " Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es ".
(불가타 성경, 나훔서, 1장14)
Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei; et alent filios suos et revertentur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION