라틴어 문장 검색

Q. Nobiliorem M. F. iam patrio institute deditum studio litterarum - qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir coloniam deduxisset - et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:6)
C. Sicinius igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:1)
[Popilius imperator tenebat provinciam, in cuius exercitu Catonis filius tiro militabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 48:3)
Cum autem Popilio videretur unam dimittere legionem, Catonis quoque filium, qui in eadem legione militabat, dimisit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 48:4)
Tum Scipio calceis et vestimentis sumptis e cubiculo est egressus, et cum paululum inambulavisset in porticu, Laelium advenientem salutavit et eos, qui una venerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laelii, doctos adulescentes, iam aetate quaestorios;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:2)
quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam, quem ad modum tractarere, audiebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 17 7:5)
cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 18 3:3)
in campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 30 1:6)
in exercitū Brūtī mīlitābō.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle7)
‘num vult mīlitāre fīlius noster?’ illa ‘lībertātem populī Rōmānī dēfendit, ut dīcit;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat12)
duōs annōs cum eō mīlitābam, sed ille nihil prōficiēbat prō rēpūblicā, nihil cūrābat nisi ut aurum argentumque sibi comparāret.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit12)
Mox manum etiam demisit in sinum et pertrectato vasculo tam rudi Haec inquit belle cras in promulside libidinis nostrae militabit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:13)
hunc cum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque composuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 3:2)
Incohavit cum in Germania militaret, somnio monitus:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 4:3)
explicabat vitam suam, testes et laudatores dabat vel eum sub quo militaverat, vel eum cui quaestor fuerat, vel utrumque si poterat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION