라틴어 문장 검색

quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, tum vero facito ut memori tibi condita corde haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas, ut simul ac nostros invisent lumina collis, funestam antennae deponant undique vestem candidaque intorti sustollant vela rudentes, quam primum cernens ut laeta gaudia mente agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet."
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 7:2)
omnia magna haec sunt, tamen ipse est maximus ultro, non homo, sed vero mentula magna minax.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1154)
Fescennina per hunc inuenta licentia morem uersibus alternis opprobria rustica fudit,libertasque recurrentis accepta per annoslusit amabiliter, donec iam saeuos apertamin rabiem coepit uerti iocus et per honestasire domos impune minax.
(호라티우스의 두번째 편지, 163)
Ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam devorat, ego in scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum vinculis conligatus dominicum de cvangelio expecto clamorem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:5)
ridebat curas nec non et gaudia vulgi, interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X16)
ita perfurit acri cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:11)
conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci robore cum in saxi franguntur, mittere signum sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:3)
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:1)
hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo humore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi inposito curvatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:2)
Vicinumque minax invadit Ariminum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:46)
Expulit ancipiti discordes urbe tribunos Victo iure minax iactatis curia Gracchis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:65)
Tum ne qua futuri Spes saltem trepidas mentes levet, addita fati Peioris manifesta fides, saperique minaces Prodigiis terras implerunt, aethera, pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:3)
venasque minaces Hostili de parte videt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:55)
tu, qui flagrante minacem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum, Gradive, paras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:12)
Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci Cum terrore fides:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION