라틴어 문장 검색

ergo instanti minitantique renidens Scaevinus neminem ait plura scire quam ipsum, hortaturque ultro redderet tam bono principi vicem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 66장2)
ne hominem bonis publicis maestum, et qui fora theatra templa pro solitudine haberet, qui minitaretur exilium suum, ambitionis pravae compotem facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장8)
nec impune C. Marius in Italia, divus Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 5:2)
et Treviri ac Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis aut damno finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장6)
Vitellius litteras ad Titianum fratrem Othonis composuit, exitium ipsi filioque eius minitans ni incolumes sibi mater ac liberi servarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장6)
additus perculsis terror invecta in terga pugnantium classe:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장9)
timuisse se Paulinus ferebat tantum insuper la- boris atque itineris, ne Vitellianus miles recens e castris fessos adgrederetur et perculsis nullum retro subsidium foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장7)
namque abeuntibus exitium minitabantur, atrocissima in Verginium vi, quem clausa domo obsidebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장3)
ad Verginium versi, modo ut reciperet imperium, nunc ut legatione apud Caecinam ac Valentem fungeretur, minitantes orabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장2)
Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos victores;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장1)
Antonius instare perculsis, sternere obvios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque abripere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장9)
atque illum in nemore Aricino desidem et marcentem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis perculit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장3)
nec deerant qui propellerent proculcarentque, ni admonitu modestissimi cuiusque et aliis minitantibus omisisset intempestivam sapientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장4)
nec diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장6)
illum auctorem sceleris, hunc ministrum vocant, donec exitium minitantibus exterritus proditionem et ipse Hordeonio obiecit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION